

Liber Job*
Caput 24: Versus 13
Et anima vulneratorum clamavit.Vulneratur anima justorum, cum fides infirmorum turbatur; clamat autem, dum alieno lapsu tabescit.Ipsi fuerunt rebelles lumini.Lumini rebelles sunt, qui sua desideria sequendo bonum despiciunt quod noverunt.Nescierunt vias ejus.Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum caecantur, ut nesciant.Nec reversi sunt.Angustior est semita quam via. Qui autem manifestiora agere contemnunt ad subtiliora intelligenda non perveniunt; exspectavit autem Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitae itinera quae noverunt per innocentiam, saltem tenerent per poenitentiam.